Charter Document - 03788488

Charter Document - 03788488


Charter Number: 03788488
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus [dei gratia] rex Angl[orum] Hugoni de Boclande uicecomitic et omnibus fidelibus suis tam francigenis quam anglis in Hertfordeschire salutem Sciatis me dei misericordia et communi consilio baronum regni Anglie eiusdem regni regem esse coronatum Et quia regnum oppressum erat iniustis exactionibus ego respectu dei et amore quem erga uos omnes habeo sanctam dei ecclesiam imprimis liberam facio ita quod nec eam uendam nec ad firmam ponam nec mortuo archiepiscopo uel episcopo siue abbate aliquid accipiam de dominio ecclesie uel de hominibus [eius]d donec successor in eam ingrediatur Et omnes malas consuetudines quibus regnum Anglie iniuste opprimebatur inde aufero quas malas consuetudines in parte hic pono Si quis baronum meorum comitum uel aliorum qui de me tenent mortuus fuerit heres suus non redimet terram suam sicut facere consueuerat tempore patris mei sed legitima et iusta releuatione releuabit eam Similiter et homines baronum meorum legitima et iusta releuatione releuabunt terras suas de dominis suis Et si quis baronum uel aliorum hominum meorum filiam suam [nuptum] tradere uoluerit siue sororem siue neptem siue cognatam mecum inde loquatur Sed neque ego aliquid de suo pro hac licentia accipiam neque defendam ei quin eam det excepto si eam dare uellet inimico meo Et si mortuo barone uel alio homine meo filia heres remanserit dabo illam [cum] consilio baronum meorum cum terra sua Et si mortuo marito uxor eius remanserit et sine liberis fuerit dotem suam et maritagium habebit et eam non dabo marito nisi secundum uelle suum Si uero uxor cum liberis remanserit dotem quidem et maritationem suam habebit dum corpus suum legitime seruabit et eam non dabo nisi secundum uelle suum Et terre [et] liberorum custos erit siue uxor siue alius propinquiore qui iustius esse debet Et precipio ut barones mei similiter se contineant erga filios et filias uel uxores hominum suorum Monetagium commune quod capiebatur per ciuitates uel comitatus quod non fuit tempore Edwardi regis hoc ne amodo fiat omnino defendo Si quis captus fuerit siue monetarius siue alius cum falsa moneta iustitia recta inde fiat Omnia placita et omnia debita que [regi] fratria meo debebantur condono exceptis [rectis] firmis meis et exceptis illis que pacta erant pro aliorum hereditatibus uel pro illis rebus que iustius aliis contingebant Et si quis aliquid pro hereditate sua pepigerat illud condono et omnes releuationes que pro rectis hereditatibus pacte erant Et si quis baronum uel hominum meorum infirmabitur sicut ipse dabit uel dare disposuerit pecuniam suam ita datam esse concedo Quod si ipse preuentus uel armis uel infirmitate pecuniam suam nec dederit nec dare disposuerit uxor sua siue liberi aut parentes et legitimi homines eius pro anima eius eam diuidant sicit eis melius uisum fuerit Si quis baronum uel hominum meorum foris fecerit non dabit uadium in misericordia pecunie sue sicut faciebat tempore patris uel fratris mei sed secundum foris facture modum [nec] ita emendabit sicut emendasset retro a tempore patris mei uel aliorum antecessorum meorum Quod si perfidie uel sceleris conuictus fuerit sicut erit culpa sic emendet Murdra etiam retro ab illa die qua in regem coronatus fui omnia condono Et ea que amodo facta fuerint iuste emendentur secundum lagam regis Edwardi Forestas communi consilio baronum meorum in manu mea ita retinui sicut pater meus eas habuit Militibus qui per loricas terras suas defendunt terras dominicarum carrucarum suarum quietas ab omnibus geldis et ab omni opere proprio dono meo concedo ut sicut tam magno grauamine alleuiati sunt [ita] equis et armis se bene instruant ut apti et parati sint ad seruitium meum et ad defensionem regni mei Pacem firmam apono in toto regno meo et teneri amodo precipio Lagam regis Edwardi uobis reddo cum illis emendationibus quibus pater meus eam emendauit consilio baronum suorum Si quis aliquid de meo uel de rebus alicuius post obitum regis Willelmi fratris mei cepit totum cito reddatur absque emendatione Et si quis inde aliquid retinuerit ille super quem inuentum fuerit grauiter michi emendabit Testibus Mauricio Londoniensi episcopo Willelmo Wintoniensi electo Gerardo Herefordensi episcopo Henrico comite Simone comite Waltero Giffard comite Roberto de Monte forti Rogero Bigod [et aliis multis]