Charter Document - 03787860

Charter Document - 03787860


Charter Number: 03787860
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1121 - 1133
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f46r)

Charter:

Henricus rex Angl[orum] iusticiariis et omnibus baronibus et fidelibus suis de Huntedoneschire salutem Precipio quod abbas de Ramesia teneat omnes boscos suos bene et in pace et quiete et honorifice sicut unquam melius tenuit Et nullus super hoc eos capiat uel inuastet sine licentia abbatis Et si quid ei debetur de panagio reddatur ei iustie Et si aliquis ei inde super hoc iniuriam uel contumeliam fecerit faciatis ei habere plenum rectum Teste Milone Gloecestrie Apud Wintoniam