Charter Document - 03787488
| Charter Number: | 03787488 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1101 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno incarnationis dominice MCI Henricus filius Willelmi regis post obitum fratris sui Willelmi dei gratia rex Anglorum omnibus fidelibus salutem Sciatis me dei misericordia et communi consilio baronum [totius] regni Anglie eiusdem [regni] regem coronatum esse Et quia regnum oppressum erat iniustis exactionibus ego dei respectu et amore quem erga uos habeo sanctam dei ecclesiam inprimis liberam facio ita quod nec uendam nec ad firmam ponam nec mortuo archiepiscopo siue episcopo siue abbate aliquid accipiam de dominio ecclesie uel de hominibus eius donec successor in eam ingrediatur Et omnes malas consuetudines quibus regnum Anglie iniuste opprimebatur inde aufero Quas malas consuetudines ex parte hic pono Si quis baronum comitum meorum siue aliorum qui de me tenent mortuus fuerit heres suus non redimet terram suam sicut faciebat tempore fratris mei sed iusta et legitima releuatione releuabit eam Similiter et homines baronum meorum biusta et legitima releuatione releuabunt terras suas de dominis suis Et si quis baronum uel aliorum hominum meorum filiam suam nuptum tradere uoluerit siue sororem siue neptim siue cognatam mecum inde loquatur Sed neque ego aliquid de suo pro hac licentia accipiam neque defendam ei quin eam det excepto si ea[m] uellet iungere inimico meo Et si mortuo barone siuec alio homine meo filia heres remanserit illam dabo consilio baronum meorum cum terra sua Et si mortuo uiro uxor eius remanserit et sine liberis fuerit dotem suam et maritationem habebit et eam non dabo marito nisi secundum uelle suum Si uero uxor cum liberis remanserit dotem quidem et maritationem habebit dum corpus suum legitime seruauerit et eam non dabo nisi secundum uelle suum Et terre et liberorum custos erit siue uxor siue alius propinquamus qui iustius esse debeat Et precipio ut barones mei similiter se contineant erga filios et filias uel uxores hominum suorum Monetagium commune quod capiebatur per ciuitates et comitatus quod non fuit tempore regis Edwardi hoc ne amodo sit omnino defendo Si quis captus fuerit siue monetarius siue alius cum falsa moneta iustitia recta inde fiat Omnia placita et omnia debita que fratri meo debebantur condono exceptis rectis firmis meis et exceptis illis que pacta erant pro aliorum hereditatibus uel pro eis rebus que iustius aliis contingebant Et si quis pro hereditate sua aliquid pepigerat illud condono et omnes releuationes que pro rectis hereditatibus pacte fuerant Et si quis baronum uel hominum meorum infirmabitur sicut ipse dabit uel dare disponet pecuniam suam ita datam esse concedo Quod si ipse preuentus uel armis uel infirmitate pecuniam suam non dederit uel dare disposuerit uxor sua siue liberi aut parentes et legitimi homines eius eam pro anima eius diuidant sicut eis melius uisum fuerit Si quis baronum uel hominum meorum foris fecerit non dabit uadium in misericordia pecunie sue sicut faciebat tempore patris mei uel fratris mei sed secundum modum foris facti ita emendabit sicut emendasset retro a tempore patris mei in tempore aliorum antecessorum meorum Quod si perfidie uel sceleris conuictus fuerit sicut iustum fuerit sic emendet Murdra etiam retro ab illo die qua in regem coronatus fui omnia condono Et ea que amodo facta fuerint iuste emendentur secundum lagam regis Edwardi Forestas omnia consensu baronum meorum in manu mea ita retinui sicut pater meus eas habuit Militibus qui per loricas terras suas defendunt terras dominicarum carrucarum suarum quietas ab omnibus gildis et ab omni opere proprio dono meo concedo ut sicut tam magno alleuamine alleuiati sunt ita se equis et armis bene instruant ut apti et parati sint ad seruitium meum et ad defensionem regni mei Pacem firmam in toto regno meo pono et teneri amodo precipio Lagam Edwardi regis uobis reddo cum illis emendationibus quibus pater meus eam emendauit consilio baronum suorum Si quis aliquid de rebus meis uel de rebus alicuius post obitum Willelmi regis fratris mei cepit totum cito sine emendatione reddatur Et si quis inde aliquid retinuerit ille super quem inuentum fuerit michi grauitere emendabit T[estibus] M[auricio] Londonie episcopo et Gundulfo episcopo et Willelmo electo episcopo et Henrico comite et Sim[one] comite et Walt[ero] Giffardo et Rodberto de Monfort et Rogero Bigoto et Henrico de Portu Apud Londoniam quando fui coronatus
