Charter Document - 03786488
| Charter Number: | 03786488 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1100 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus dei gratia rex Anglorum omnibus fidelibus suis tam francigenis quam anglicis salutem Sciatis me misericordia dei et communi consilio baronum regni Anglie eiusdem regni regem coronatum esse Et quia regnum oppressum erat iniustis exactionibus ego respectu dei et amore quem erga uos omnes habeo sanctam dei ecclesiam imprimis liberam concedo ita quod nec eam uendam nec ad firmam ponam nec mortuo archiepiscopo uel episcopo uel abbate aliquid accipiam de dominio ecclesie uel de hominibus eius donec successor in eam ingrediatur Et omnes malas consuetudines quibus regnum Anglie iniuste opprimebatur inde aufero quas malas consuetudines expono hic partes Si aliquis baronum meorum uel comitum siue aliorum qui de me tenent mortuus fuerit heres suus non redimat terram suam sicut faciebat tempore fratris mei sed legitima et iusta releuatione releuabit eam Similiter et homines baronum meorum legitima et iusta releuatione releuabunt terras suas de dominis suis Et si quis baronum uel aliorum hominum meorum filiam suam nuptui tradere uoluerit siue sororem siue neptem siue cognatam mecum inde loquatur Sed neque ego aliquid de suo pro hac licentia accipiam neque defendam ei quin eam det excepto si eam iungere uellet inimico meo Et si mortuo barone uel alio homine meo filia heres remanserit illam dabo consilio baronum meorum cum terra sua Et si mortuo marito uxor remanserit eius et sine liberis fuerit dotem suam et maritationem habebit et eam non dabo marito nisi secundum uelle suum Si uero uxor cum liberis remanserit dotem quidem et maritationem suam habebit dum corpus suum legitime seruauerit et eam non dabo nisi secundum uelle suum Et terre et liberorum custos erit siue uxor siue alius propinquorum qui iustius esse debebit Et precipio ut barones mei similiter se contineant erga filios uel filias uel uxores hominum suorum Monetagium commune quod capiebatur per ciuitates et pera comitatus quod non fuit tempore regis Edwardi hoc ne amodo sit omnino defendo Si quis captus fuerit siue monetarius siue alius cum falsa moneta iustitia recta inde fiat Omnia placita et omnia debita que fratri meo debebantur condono exceptis rectis firmis meis et exceptis illis que pacta erant pro aliorum hereditatibus uel pro eis rebus que iustius aliis contingebant Et si quis pro hereditate sua aliquid pepigit illud condono et omnes releuationes que pro rectis hereditatibus pacte erant Et si quis baronum uel hominum meorum infirmabitur sicut ipse dabit uel dare disponet pecuniam suam ita datam esse concedo Quod si ipse preuentus uel armis uel infirmitate pecuniam suam non dederit uel dare disposuerit uxor sua siue liberi aut parentes et legitimi homines eius eam pro anima eius diuidant sicit melius eis uisum fuerit Et si quis baronum uel hominum meorum foris fecerit non dabit uadium in misericordia pecunie sue sicut faciebat tempore patris mei uel fratris sed secundum foris facti modum ita emendabit sicut emendasset retro a tempore patris mei in tempore aliorum antecessorum meorum Quod si perfidie uel sceleris conuictus fuerit sicut iustum fuerit sic emendet Murdra etiam retro ab illa die qua in regem coronatus fui omnia condono Et ea que amodo facta fuerint iuste emendentur secundum lagam regis Edwardi Forestas communi consensu baronum meorum in manu mea ita retinui sicut pater meus eas habuit Militibus qui per loricas terras suas deseruiunt terras dominicarum carrucarum suarum quietas ab omnibus geldis et ab omni opere proprio dono meo concedo ut sicut tam magno grauamine alleuiati sunt ita equis et armis se bene instruant ut apti sint et parati ad seruitium meum et ad defensionem regni mei Pacem firmam in toto regno meo pono et teneri amodo precipio Lagam regis Edwardi uobis reddo cum illis emendationibus quibus pater meus eam emendauit consilio baronum suorum Si quis aliquid de meo uel de rebus alicuius post obitum regis Willelmi fratris mei cepit totum cito reddatur absque emendatione Et si quis inde aliquid retinuerit ille super quem inuentum fuerit grauiter michi emendabit Teste Mauricio Lundoniensi episcopo et Willelmo electo Wintonie episcopo et Gerardo Herfordensi episcopo et Henrico comite et Simone comite et Waltero comite Gifardo et R[odberto] de Muntfort et Eudone dapifero et Rogero Bigoto Valete
