Charter Document - 03785488
| Charter Number: | 03785488 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1100 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus dei gratia rex Anglorum omnibus baronibus et fidelibus suis francis et anglis salutem Sciatis me dei misericordia et communi consilio baronum regni Anglie eiusdem regni regem coronatum esse Et quia regnum oppressum erat iniustis exactionibus ego respectu dei et amore quem erga uos omnes habeo sanctam dei ecclesiam in primis liberam facio ita quod nec uendam nec ad firmam ponam nec mortuo archiepiscopo siue episcopo uel abbate aliquid accipiam de dominio ecclesie uel dea hominibus eius donec successor in eam ingrediatur Et omnes malas consuetudines quibus regnum Anglie iniuste opprimebatur inde aufero Quas malas consuetudines ex parte subpono Si quis baronum meorum comitum siue aliorum qui de me tenent mortuus fuerit heres suus non redimet terram suam sicut faciebat tempore fratris mei sed legitima et iusta releuatione releuabit eam Similiter et homines baronum meorum legitima et iusta releuatione releuabunt terras suas de dominis suis Et si quis baronum uel hominum meorum filiam suam nuptum tradere uoluerit siue sororem siue neptem siue cognatam mecum inde loquatur sed neque ego aliquid de suo pro hac licentia accipiam neque defendam ei quin eam det excepto si eam diungere uellet inimico meo Et si mortuo barone uel alio homine meo filia heres remanserit illam dabo consilio baronum meorum cum terra sua Et si mortuo marito uxor eius remanserit et sine liberis fuerit dotem et maritationem suam habebit et eam non dabo marito nisi secundum uelle suum Si uero uxor cum liberis remanserit dotem quidem et maritationem suam habebit dum corpus suum legitime seruauerit et eam non dabo nisi secundum uelle suum Et terre et liberorum custos erit siue uxor siue alius propinquorum qui iustius esse debebit Et precipio ut barones mei similiter se contineant erga filios et filias uele uxores hominum suorum Monet agium commune quod capiebatur per ciuitates et per comitatus quod non fuit tempore regis Edwardi hoc ne amodo fiat omnino defendo Si quis captus fuerit siue monetarius siue alius cum falsa moneta iustitia recta inde fiat Omnia placita et omnia debita que fratri meo debebantur condono exceptis rectis firmis meis et exceptis illis que pacta erant pro aliorum hereditatibus uel pro eis rebus que iustius aliis contingebant Et si quis pro hereditate sua aliquid pepigerat illud condono et omnes releuationes que pro rectis hereditatibus pacte erant Et si quis baronum uel hominum meorum infirmabitur sicut ipse dabit uel dare disponet pecuniam suam ita datam esse concedo Quod si ipse preuentus uel armis uel infirmitate pecuniam suam non dederit nec dare disposuerit uxor sua siue liberi aut parentes aut legitimi homines eius eam pro anima eius diuidant sicut melius eis uisum fuerit Si quis baronum uel hominum meorum foris fecerit non dabit uadium in misericordia [totius] pecunie sue sicut faciebat tempore patris mei et fratris mei sed secundum modum foris facti ita emendabit sicut emendasset retro a tempore patris mei [et fratris mei] in tempore aliorum antecessorum meorum Quod si perfidie uel sceleris conuictus fuerit sicut iustum erit sic emendet Murdra etiam retro ab illa die qua in regem coronatus fui omnia condono Et ea que amodo facta fuerint iuste emendentur secundum lagam regis Edwardi Forestas communi consensu baronum meorum in manu mea sica retinui sicut pater meus eas habuit Militibus qui per loricas terras suas deseruiunt terras dominicarum carrucarum suarum quietas ab omnibus gildis et ab omni opere proprio dono meo concedo ut [sicut benignitas mea propensior est in eis ita michi fideles sint et] sicut tam magno grauamine alleuiati sunt ita equis et armis se bene instruant ut apti et parati sint ad seruitium meum et ad defensionem regni mei Pacem firmam in toto regno meo pono et teneri amodo precipio Lagam regis Edwardi uobis reddo cum illis emendationibus quibus eam pater meus emendauit consilio baronum suorum Si quis aliquid de meo uel de rebus alicuius post obitum fratris mei Willelmi cepit totum cito reddatur absque emendatione Et si quis inde aliquid retinuerit ille super quem inuentum fuerit grauiter michi emendabit Testibus archiepiscopis episcopis comitibus baronibus uicecomitibus et optimatibus totius regni Anglie Apud Westmonasterium quando coronatus fui
