Charter Document - 03784488
| Charter Number: | 03784488 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1100 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus dei gratia rex Anglorum omnibus baronibus et fidelibus suis tam francis quam anglisa salutem Sciatis me dei misericordia et communi consilio et assensu baronum meorum regni Anglie eiusdem regni regem coronatum esse Et quoniam regnum oppressum erat iniustis occasionibus et exaccionibus ego respectu misericordie dei et amore quem erga illos et uos omnes habeo in causam dei ecclesiam in primis liberam facio ita quod nec uendam nec ad firmam ponam nec mortuo archiepiscopo uel episcopo siue abbate aliquid inde accipiam de dominico ecclesie uel de hominibus eius donec successor in eam ingrediatur Et omnes malas consuetudines quibus regnum Anglie iniuste opprimebatur inde aufero quas malas consuetudines ex parte hic suppono Si quis baronum meorum seu comitum siue aliorum qui de me tenent mortuus fuerit heres suus non redimet terram suam sicut faciebat tempore fratris mei sed legitima et iusta releuacione releuabit eam Similiter et homines baronum meorum iusta et legitima releuacione releuabunt terras suas de dominis suis Et si quis baronum meorum uel aliorum hominum meorum filiam suam nuptui tradere uoluerit siue sororem suam siue neptam siue cognatam mecum inde loquatur sed nec ego aliquid de suo pro hac licentia accipiam neque defendam ei quin eam det excepto si eam uelit iungere meo inimico Et si mortuo barone uel alio homine meo filia heres remanserit illam dabo consilio baronum meorum cum terra sua Et si mortuo marito uxor eius remanserit et sine liberis fuerit dotem suam et maritacionem habebit et eam non dabo marito nisi secundum uelle suum Si uero uxor cum liberis remanserit dotem quidem suam et maritacionem habebit dum corpus suum legitime custodierit et eam non dabo nisi secundum uelle suum Et terre et liberorum custos erit siue uxor siue aliquis alius propinquior qui iustius esse debebit Et precipio quod omnes barones mei similiter se contineant erga filios et filias et uxores hominum suorum Et monetagium commune quod capiebatur per ciuitates et comitatus quod non fuit tempore regis Edwardi hoc ne amodo sit omnino defendo Si quis captus fuerit siue monetarius siue aliquis alius cum falsa moneta iusticia recta inde fiat Omnia placita et omnia debita que fratri meo debebantur condono exceptis rectis firmis meis et exceptis illis que pro aliorum hereditatibus et heredibus pacta eranta uel pro hiis rebus que iustius aliis contingebant Et si quis pro hereditate sua aliquid pepigerit uel porrexerit illud condono et omnes releuaciones que pro rectis heredibus pacte erant Et si quis baronum meorum uel aliorum hominum meorum infirmabitur sicut ipse dabit uel dare disponet pecuniam suam ita datam esse concedo Quod si ipse uel armis uel infirmitate preuentus pecuniam suam non dederit nec dare disposuerit uxor sua siue liberi aut parentes aut legitimi homines et gentes eius eam pro anima eius diuidant sicit eis melius uisum fuerit Si quis baronum meorum uel hominum meorum foris fecerit non dabit uadium in misericordia pecunie sue sicut tempore patris mei uel fratris mei assuetum erat sed secundum modum foris facti ita emendabit sicut emendasset retro a tempore patris mei [et] in tempore antecessorum meorum Quod si perfidi uel sceleris conuictus fuerit sicut iustum fuerit sic emendabit Murdria etiam ab illo die retro quo in regem coronatus fui omnia condono Et ea que amodo facta fuerint emendentur iuste secundum legam regis Edwardi Forestas uero omni assensu et communi consilio baronum meorum in manu mea ita retinui sicut pater meus eas habuit et retinuit Militibus autem per loricas terras suas defendunt et deseruiunt terras dominicarum carrucarum suarum quietas ab omnibus geldis et ab omni opere proprio dono meo omnino concedo ut sicut [benignitas mea propensior est in eis ita michi fideliores sint ut sicut] tam magno grauamine alleuiati sunt ita equis et armis bene sed instruant ut prompti et parati et apti sint ad seruitium meum et ad defensionem regni mei Pacem firmam in toto regno meo pono et teneri amodo precipioa et legem regis Edwardi uobis reddo cum illis emendacionibus quibus pater meus eam emendauit [cum] consilio baronum suorum Si quis aliquid de meo uel de rebus alicuius post obitum regis Willelmi fratris mei ceperit totum cito reddatur absque emendacione Et si quis inde aliquid retinuerit ille super quem inuentum fuerit grauiter michi emendabit Presentis uero ecclesie monachis libertates dignitates regiasque consuetudines sibi per cartas regum olim confirmatas concedo Testibus Mauricio London episcopo et Willelmo Winton electo et G[erardo] Herfordensi episcopo abbate Crispino Simone comite Henrico comite Galtero Giffard comite
