Charter Document - 03781974
Charter Number: | 03781974 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1131 - 1135 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus [dei gratia] rex Anglorum et dux Normannorum archiepiscopo Rothomagensi Hugoni episcopis abbatibus comitibus iusticiariis baronibus uicecomitibus et omnibus fidelibus suis tocius Normannie salutem Sciatis quoniam Ingelrannus Oison et Guilelmus filius eius coram me et baronibus meis apud Sagium in perpetuam elemosinam concesserunt deo et ecclesie Sagiensi tres mansuras terre quas idem Ingelrannus de episcopo tenuerat scilicet mansuram que fuerat Gualteri filii Constantini et aliam que fuit Rogeri Britonis et terciam que fuit Roberti canonici ad domos regularium et canonicorum eiusdem ecclesie edificandas Has uero mansuras dedit cum Ingelranno filio suo quem episcopus canonicum regularem fecit ibidem et pro hac donacione dedit ei episcopus vi boues ut unum palefridum in pretium centum solidorum Cenomannensium Hanc itaque concessionem in perpetuum ualituram eis regia auctoritate confirmaui et sigilli mei impressione muniui Testibus Ioanne episcopo Lexouiensi et Galtero filio Pagani et Goscelino de Bailleul et Roberto de Sigillo Apud Sagium