Charter Document - 03781969

Charter Document - 03781969


Charter Number: 03781969
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1100 - 1135
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum episcopo Lincol et Rob[erto] de Ferr[ariis] et uicecomit[i] et omnibus baronibus francis et anglis clericis et laicis de Noramtonscire salutem Sciatis me concessisse et dono finali dedisse in elemosinam monachis meis de Becco qui sunt apud Sanctum Neotum ecclesiam meam de Bernewella cum terris et pratis et decimis et omnibus aliis rebus ipsi ecclesie pertinentibus sicut Nigellus archid[iaconus] ea melius habuit et tenuit in tempore Willelmi regis fratris mei et in meo et sicut Michael filius eiusdem Nigelli post decessum patris sui eam de me tenuit Quo Michaele suscepto ad monachatum ego quidem sicut dictum est ecclesiam monachis concessi et dedi de me et successoribus meis regibus principaliter in elemosinam perpetuo iure habendam et posssidendam Volo igitur et precipio ut ipsi et omnes in ecclesia sancti Neoti succedentes monachi predictam ecclesiam cum omnibus rebus suis in pace et honorifice teneant liberam omnino et quietam ab omnibus querelis et consuetudinibus sicut meam propriam et dominicam elemosinam T[]

Source (click image below to view full size)