Charter Document - 03781965

Charter Document - 03781965


Charter Number: 03781965
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1120 - 1135
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus [dei gratia] rex Anglorum [] Precipio quod ecclesia sancti Pauli extra Rothomagum et priorissa et moniales de mea elemosina que ibi deo seruiunt teneant et possideant terras et homines et omnia sua bene et in pace et quiete ab omnibus rebus ad me pertinentibus tam in terra quam in aqua et nemore et omnibus aliis locis sicut umquam melius tenuerunt in pace et quietiores fuerunt in tempore patris mei et fratris mei et in meo postea et super hoc prohibeo super penam centum unciarum auri ne quis contra hoc meum preceptum eat decrescendo uel minuendo libertates et quietaciones suas quas eis concessi Et uobis precipio quod ecclesiam predictam et priorissam moniales terras et homines possessiones et omnia sua custodiatis et manuteneatis contra omnes et defendatis sicut res meas proprias que sunt de elemosina mea et in tutela mea et in manu mea Teste R de Ver Apud Rothomagum