Charter Document - 03781954
Charter Number: | 03781954 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1121 - 1135 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] rex Angl[orum] Eborardo Norwyc episcopo et iusticiariis [] suis de Norf et burgensibus de Norwyco salutem Sciatis me dedisse et concessisse pro salute anime mee hospitali pauperum de sancto Paulo de Norwyco decimam de aula mea de Ormesby et de omnibus terris ad dominium meum ipsius aule pertinentibus et decimam de ouibus meis et ecclesias meas et beneficia earum de eadem uilla Sit etiam predictum hospitale et omnes qui commorantur in crofta eius liberi et quieti ab omnibus scotis et geldis et landgabla et omnibus aliis consuetudinibus Precipio etiam ut omnia que illi hospitali pertinent habeant firmam pacem meam cum soca et saca et tol et them et infangenthef Testibus episcopo de Norwyco de Ricardo Basset et Alberico de Ver Apud London