Charter Document - 03781952

Charter Document - 03781952


Charter Number: 03781952
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1114 - 1135
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H[enricus] rex Anglorum Ric[ardo] de Ansgeruilla W de Sancto Germano salutem Precipio uobis quod faciatis ita iuste habere abbati de Montisburgo octauam partem ecclesie de Herreuilla sicut habet octauam partem terre eiusdem uille et desicut uenit in curiam meam ut illam partem disrationaret uersus monachos de Haiuilla et homines suos et illi defecerunt se illuc ueniendi ad diem suum inde sumptum et datum ita ne super hoc amplius clamorem inde audiam Teste R[oberto] de Haia Per Thomam de Ponte Episcopi Apud Rothomagum