Charter Document - 03781951

Charter Document - 03781951


Charter Number: 03781951
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1121 - 1135
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H[enricus] rex Angl[orum] iustic[iis] Costentini et Willelmo de Bruis et forestariis suis salutem Mando uobis atque precipio quod permittatis habere monachos de Montisburg[o] tot arbores in Bruis ad focum suum quot ebdomade habentur in anno et materiem ad sua edificia et pasnagium suum quietum et omnes consuetudines suas liberas et quietas et de tot arboribus sint quieti forestarii in placitis meis de quot garantizauerint eos monachi per suas taillias Teste R[oberto] comite Gloec Apud Rothomagum Per R[obertum] de Haia