Charter Document - 03781950

Charter Document - 03781950


Charter Number: 03781950
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1107 - 1135
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H[enricus] rex Anglorum iusticiariis et ministris de Sancto Malculpho et de Varreuilla et omnibus dominis de quibus abbatia de Monteborc tenet salutem Precipio quod abbatia de Monteburgo teneat omnia sua ita bene et quiete et honorifice sicut liberior abbacia tocius Normannie et nominatim elemosinam meam terram de Foucaruilla liberam et quietam de teloneo et de uerec et de omnibus consuetudinibus et de omnibus querelis Nolo enim ut habeant occasionem mittendi manum ullo modo super elemosinam meam Quod si quid iniurie fecerint uideat iusticia mea ne perdam rectum meum abbacia namque est propria mea capella et ideo precipio uobis ut eam custodiatis Teste R[oberto] de Haia Apud Roth[omagum]