Charter Document - 03781949

Charter Document - 03781949


Charter Number: 03781949
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1129 - 1135
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H[enricus] rex Angl[orum] uicec[omitibus] et prepositis et ministris suis tocius Costantini salutem Precipio uobis quod non capiatis hominem aliquem uel nampnum eius aliqua occasione in mercato de Monteborc die ipso quo mercatum est si eum alia die et alibi in terra mea eos capere poteritis Quia nolo quod mercatum elemosine mee per occasionem destruatur Teste R[oberto] comite Gloec[estrie] Apud Argent[onum] Per Willelmum Glastonie