Charter Document - 03781935

Charter Document - 03781935


Charter Number: 03781935
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1129 - 1135
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Angl[orum] [] Sciatis me concesisse et presenti carta confirmasse abbatie sancte Marie de F[urnesio] et monachis ibidem deo seruientibus Winterburnam cum omnibus pertinentiis suis et boscum et pasturam de Flasceby in communi habenda omnibus necessitatibus suis que Willelmus Granum Ordei eis rationabiliter dedit in elemosinam Et ideo uolo et firmiter precipio quod predicti monachi habeant et teneant prenominatam terram et boscum et pasturam cum omnibus pertinentiis suis in aquis et molendinis in uiis et semitis et in omnibus aliis locis et aliis rebus ad illa pertinentibus cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis ita bene et libere et in pace et quiete plenarie et integre et honorifice sicut carta Willelmi Graindeorge qui terram illam cum bosco et pastura communi eis dedit et carta Rogeri de Mowbray de cuius feodo illa sunt testantur []