Charter Document - 03781934
Charter Number: | 03781934 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1130 - 1135 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] rex Angl[orum] episcopo Norwici et omnibus baronibus et ministris suis de Sudf[olc] salutem Sciatis me reddidisse et concessisse Alberico de Danmartin totam terram patris sui de manerio Norton ad tenendum illud de me in capite sicut pater eius tenuit Quare uolo et precipio quod bene et in pace et quiete teneat illud manerium in bosco et plano in pratis et pasturis in aqua et extra in uia et semitis cum soca et saca et tol et team infangenethef et cum omnibus consuetudinibus et quietanciis terre illi pertinentibus cum quibus pater eius melius et quietius tenuit Testibus R[oberto] comite Gloec et S[tephano] comite Mor[itanie] et B[riano] filio Comitis et R[oberto] de Ver et Umfrido de Buh Apud Arg