Charter Document - 03781932
Charter Number: | 03781932 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1129 - 1135 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] rex Angl[orum] Hugoni Rothomagensi archiepiscopo et episcopis et abbatibus et comitibus et iusticiariis et baronibus suis Normannie et uicariis et ministris suis de Molinis et de Bono Molino salutem Sciatis me dedisse et in perpetuum concessisse abbatie sancti Petri de Carnoto et monachis ibidem deo famulantibus omnes decimas de omnibus nouis accrementis que sunt uel in futuro fient in Molinis et Bono Molino De omnibus illis rebus dico de quibus primitus decimas habere solebant tam de denariis quam de aliis rebus Et uolo et firmiter precipio quod illa bene et plenarie habeant Testibus Hugone Rothomagensi episcopo et Iohanne Luxouiensi episcopo et Oino Ebroicensi episcopo et Stephano comite Morit[] et Roberto comite Gloec[estrie] Apud Sagium