Charter Document - 03781925

Charter Document - 03781925


Charter Number: 03781925
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1127 - 1135
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum iusticiis et omnibus uicecomitibus et prepositis et ministris et balliuis totius Anglie et Normannie et portuum maris salutem Volo et precipio quod totus uictus et uestitus prioris et conuentus Briwtone et quicquid homines suis affidare poterint suum esse proprium tam in pecunia et uino et pannis quam in omnibus aliis rebus sit quietum de thelonio pontagio et passagio et omnibus aliis consuetudinibus tam in ciuitatibus quam burgis et extra et in omnibus locis Et si quid de suo super hoc pro aliqua consuetudine captum est reddatur Et super hoc prohibeo ne aliquis disturbet res eorum nec homines suos super x libras foris facture nec aliquam iniuriam uel contumeliam eis faciat Testibus Roberto de Veer et Iohanne Marescallo Apud Rothomagum