Charter Document - 03781921

Charter Document - 03781921


Charter Number: 03781921
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1121 - 1135
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H[enricus] rex Angl[orum] archiepiscopo Rothomagensi et uic[ecomitibus] et omnibus fidelibus francis et anglis de Normannia salutem Sciatis me concessisse deo et ecclesie sancte Marie de Becco et monachis ibidem deo seruientibus terram et res quas Willelmus Peur[ellus] eis dedit et concessit in elemosina de Turfreiuilla cum omnibus consuetudinibus et quietationibus de pannagio et omnibus rebus que terre simili pertinent et cum quibus Willelmus liberius tenuit Quare uolo et precipio quod ipsi eam terram et omnia que ad eam pertinent bene et in pace et libere teneant in perpetua elemosina nunc et usque in sempiternum sicut Willelmus ea eis dedit et concessit salua tamen rectitudine parentum Willelmi si quam in ea habent Testibus R[oberto] de Sigillo et G[aufrido] filio Pagani et A[nselmo] uicecomite Apud Rothomagum