Charter Document - 03781914
Charter Number: | 03781914 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1135 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum iusticiis et uicecomitibus et baronibus et omnibus ministris suis de Norf et Sudf salutem Precipio quod ecclesia sancti Edmundi et abbas Anselmus habeant et teneant mercatum et theloneum suum de mercato et uilla sancti Edmundi cum omnibus libertatibus et quietationibus suis ita bene et quiete et libere sicut ecclesia sancti Edmundi illa melius et plenius et quietius tenuit tempore patris et fratris mei et meo hucusque et sicut abbas Baldewinus melius tenuit uel aliquis antecessor eius Et nemo amodo quietationem thelonii sui super hoc requirat qui a tempore illo non habuit nec habere debuit Teste A[lberico] de Ver Apud Falesiam