Charter Document - 03781888
Charter Number: | 03781888 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1100 - 1133 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglie episcopo Norwyc et iusticiariis et uicecomiti et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Norfolch salutem Sciatis quia concessi monachis de Wymundham ut habeant feriam suam in uilla de Wymundham iii diebus scilicet in uigilia natiuitatis beate Marie et in die festi et in crastino Et omnes illi qui ad feriam illam uenerint cum mercato suo ibidem commorantes et inde redeuntes meam firmam pacem habeant Et prohibeo quod nullus super hoc eos uel res suas iniuste disturbent super x libras foris facture Testibus Willelmo de Caisun et H de Olli Apud Norwyc