Charter Document - 03781883
Charter Number: | 03781883 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1128 - 1133 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Angl[orum] episcopo G[ilberto] Londonie et archidiacono et toti capitulo sancti Pauli salutem Precipio quod abbas et ecclesia sancti Petri Westm[onasterii] et presbiter eorum habeant et teneant ecclesiam sancti Magni martiris de Londonia et totam parochiam ad ipsam pertinentem ita bene et in pace et honorifice sicut melius tenuerunt tempore patris et fratris mei et meo actenus sine calumpnia et tempore Hugonis et Mauricii et Ricardi episcoporum Et prohibeo ne super hoc breue inde placitent Teste Ricardo Basset Apud Vdestoc