Charter Document - 03781879
Charter Number: | 03781879 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1130 - 1133 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum omnibus baronibus et fidelibus de Susex et de Middelsex salutem Sciatis quod Herbertus abbas Westmonasterii coram baronibus meis ad scaccarium per iudicium eorum disracionauit terram de Percham et de Mapeleford erga Herbertum filii Herberti quod Herbertus in ea amplius nichil clamare poterit et quod abbas eam in dominico suo poterit habere si uoluerit et facere inde uoluntatem suam Et precipio quod ipse abbas teneat eam bene et in pace et sine calumpnia sicut eam disracionauit Teste episcopo Sar Apud Odestok