Charter Document - 03781872
Charter Number: | 03781872 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1129 - 1133 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] rex Anglorum Henrico Wintoniensi episcopo et iusticiariis et uicecomitibus et omnibus baronibus et fidelibus suis francigenis et anglicis de Hamtescira et omnibus baronibus de honore ecclesie de Boseham salutem Sciatis me concessisse Turstino clerico Willelmi de Pontearch camerarii mei terram de Ferendon quam tenet de episcopo Exonie et de honore ecclesie de Boseham in feodum et hereditatem ipsi et heredibus suis post eum tenendam per seruicium tertie partis unius militis sicut Willelmus episcopus Exonie illam ei reddidit et cocessit per cartham suam Et uolo et firmiter precipio quod illam bene et in pace et honorifice et libere teneat cum omnibus libertatibus et consuetudinibus eidem terre pertinentibus Testibus G[aufrido] cancellario et Roberto de Curcy et Willelmi de Albini Britone Apud Wintoniam