Charter Document - 03781870
Charter Number: | 03781870 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1114 - 1133 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Angl[orum] archiepiscopo Ebor[acensi] et iusticiariis et uicecomitibus et omnibus baronibus et fidelibus suis salutem Sciatis quia concessi Turstino archiepiscopo Ebor[acensi] ut ponat ad ecclesiam sancte Marie de Suwell in prebendam ecclesiam de Dunham quam prius dederam ipsi archiepiscopo sicut idem archiepiscopus eam predicte ecclesie concessit et posuit Et uolo et precipio ut bene et in pace et honorifice teneat Testibus episcopo Sarum et Eustachio filio Iohannis Apud Wintoniam