Charter Document - 03781864

Charter Document - 03781864


Charter Number: 03781864
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1129 - 1133
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus et omnibus baronibus suis et uicecomitibus totius Anglie salutem Sciatis me concessisse ecclesie [sancte] Marie de Rading[ia] et abbati et monachis ibidem seruientibus deo quod habeant feriam unam Rading[ie] ad festum sancti Laurentii scilicet die festi et per tres aubsequentes dies Et prohibeo ut nullus super hoc iniuste disturbet aliquem illuc euntem uel inde redeuntem super x libras foris facture sed pacem meam habeant Et feriam illam ita quietam in omnibus habeant sicut terras et reliquias ecclesie possesiones quietas concessi et per cartam meam confirmaui Testibus G[aufredo] cancellario et R[oberto] de Sig[illo] et Vnfr[edo] de Buhun et Iohanne marisc[allo] Apud Wind[resores]