Charter Document - 03781862
Charter Number: | 03781862 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1130 - 1133 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] rex Angl[orum] episcopo Sar[esburiensi] et uicecomiti et omnibus baronibus et fidelibus suis de Wiltescir[a] salutem Sciatis me dedisse et concessisse deo et ecclesie Rading[ensi] in perpetuum terram Ingelrami apostolici monachi ipsius ecclesie de Wiccheberia cum ecclesia eiusdem uille et hominibus et omnibus rebus ei pertinentibus sicut Ingelramus eas ei dedit et concessit et sicut ipse melius habuit et liberius dum eam tenuit Et uolo et firmiter precipio quod bene et in pace et libere teneat ecclesia Rading[ensis] in eadem libertate qua alias suas tenuras tenet Testibus W[illelmo] comite Warenn[e] et G[alfredo] filio Pagani et Drogone de Monci Apud Windr[esores]