Charter Document - 03781848

Charter Document - 03781848


Charter Number: 03781848
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1121 - 1133
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Angl[orum] et dux Norman[norum] [] ministris [et] omnibus baronibus suis francis et anglis salutem Notum sit omnibus uobis me dedisse Ranulpho de Merlay Iulianam filiam comitis Cospatricii et sciatis quod inter me et petrem suum dedimus ei in liberum mariale [sibi] atque heredibus suis scilicet Horsley Stanton W[itton] Ritton Wyndgates et quandam uillam ultra moras ta[m liber]e quam aliquis potest liberius inter maria uel [alio] alicui dare tenendum in suo dominico Exet hoc precipio meis iusticiariis ut uideant quod nichil ei desit et si aliquis ei contradicere uoluerit tunc precipio iusticiariis et uicecomitibus meis de Northumbria ut plenum rectum ei teneant Testibus Patricio filio Ioha[nnis] Peuerell de Baelcamp Willelmo de Allunbrito Henr[ico] filio Iohannis Willelmo del Pont del Harche Willelmo Maltrauar Willelmo Maldut Apud Wodstok