Charter Document - 03781844
Charter Number: | 03781844 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1129 - 1133 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Angl[orum] R[icardo] Basset et A[lberico] de Ver et Hugoni de Chahan et omnibus forestariis suis de Whitlewoda salutem Precipio quod prior et monachis de Luffelde qui sunt in elemosina mea et homines eorum et omnia sua sint bene et in pace mea firma Et custodite et manu tenete eos et omnia sua et facite eis habere aisiamenta sua de foresta mea conuenienter et sine uasto sicut habere solent Quare precipio quod non patiamini quod ulla iniuria uel contumelia fiat eis quia ipsi in mea manu et tutela sunt Teste R[icardo] Basset Apud Wodestoc