Charter Document - 03781843

Charter Document - 03781843


Charter Number: 03781843
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1100 - 1133
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H[enricus] rex Angl[orum] uic[ecomiti] Lund salutem Precipio quod recognosci faciatis per probos homines de warda in qua est hida illa de Fleta quam Henricus arborarius tenet ubi naues sancti Pauli solent cum petra applicare an illa hida sit sancti Pauli an Henrici et naues sancti Pauli solent et debent ibi esse quiete de theloneo et consuetudine Et quod sanctus Paulus et episcopus iuste ibi habere debuerunt secundum quod recognitum fuerit sine dilacione eis faciatis habere in omnibus rebus ne super hoc audiam inde clamorem Teste W[illelmo] de Pont Apud Wintoniam