Charter Document - 03781838
Charter Number: | 03781838 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1127 - 1133 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] rex Angl[orum] iustic uicecomiti et omnibus ministris suis de Oxenefordsira salutem Precipio quod prior et monachi de Herleia teneant terram suam in Peritona et in Claiora quam Hereb[ertus] abbas Westm[onasterii] et conuentus eis dederunt ita bene et libere et quiete de omnibus consuetudinibus sicut Will[elmus] constabularius Cestrie eam dedit in elemosina ecclesie de Westm[onasterio] Et precipio et firmiter defendo ne ullus super hoc eis inde forisfaciat uel etiam manum in ea extendat nisi per priorem et monachos ecclesie de Herleia nec iniuriam eis inde inferat uel contumeliam sed perhenniter ad sustentacionem monachorum libere et quiete remaneat Teste Ric[ardo] Basset Apud Wdestoc