Charter Document - 03781835
Charter Number: | 03781835 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1131 - 1133 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum iusticiariis baronibus uicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis francis et anglis de Essexia salutem Sciatis me reddidisse et concessisse hereditarie Willelmo de Glaunuilla seruienti meo ministerium et terram que fuit Willelmi de Salt les dames auunculi sui Quare uolo et firmiter precipio quod ipsi et heredes sui terram illam teneant bene et in pace et libere et quiete in bosco et plano et pratis et pasturis et aquis et stagnis et uiis et semitis cum soca et saca et tol et them et infangenethef et cum omnibus libertatibus acquietanciis et rebus que ad terram illam pertinent cum quibus predictus Willelmus unquam melius uel liberius tenuit Testibus Ingelramo de Say et Willelmo Martel et Gohero de Alneto et Roberto Auenell Apud Windresoram