Charter Document - 03781833
Charter Number: | 03781833 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1107 - 1133 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum Willelmo de Ponte Arch[arum] salutem Libera Willelmo filio Arnulfi xxx solidatas terre per sacramentum hominum uicinitatis de Boseham et hoc de illis l solidatis terre quas Robertus tenebat in Waletona pro escambio terre sue quam ego dedi sancte Marie de Prato Et precipio quod ita bene et honorifice et quiete teneat eam sicut melius et honorabilius tenuit terram suam de Normannia Test episcopo Saresberiensi Apud Westmonasterium