Charter Document - 03781830

Charter Document - 03781830


Charter Number: 03781830
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1130 - 1133
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus et omnibus fidelibus suis Anglie et Normannie salutem Sciatis me concessisse deo et ecclesie sancte Marie Ebroicensi in elemosinam perpetuam terram de Branfort in Sudfolc cum omnibus que illi pertinent quas prius dederam Audino episcopo Ebroicensi et quas idem Audinus concessit deo et illi ecclesie predicte in elemosinam Et uolo et precipio quod predicta ecclesia beate Marie teneat terram illam cum omnibus rebus que illi pertinent in perpetuam elemosinam bene et in pace honorifice et quiete sicut idem episcopus unquam melius et quietius tenuit Testibus T[urstino] archiepiscopo Eboracensi et A archiepiscopo Rothomagensi et B[ernardo] episcopo Sancti Dauid et H[enrico] episcopo Wintoniensi et Willelmo comite Warr et S[tephano] comite Mor et M[ilone] Gloecestrie et P[agano] filio Iohannis et G[aufrido] filio Pagani Apud Winton[iam]

Source (click image below to view full size)