Charter Document - 03781824
Charter Number: | 03781824 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1120 - 1133 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum Hamoni de Sancto Claro et ministris suis Colecestrie salutem Precipio quod sanctus Paulus habeat socam suam et omnes consuetudines et libertates suas in burgo et extra ita bene et plenarie sicut unquam melius et plenarius aliquo tempore habuit Et homines in ea manentes extra socam sancti Pauli non placitent nisi prius se de recto defecerint Et prohibeo ne super hoc eis aliquis iniuriam uel contumeliam faciat super x libras foris facture Teste cancellario Apud Westmonasterium