Charter Document - 03781823
Charter Number: | 03781823 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1130 - 1133 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum iusticiariis et uicecomitibus et omnibus ministris suis salutem Precipio quod ecclesia sancti Iohannis de Colecestria et abbas Gilbertus habeant et teneant omnes terras et homines et decimas et ecclesias et omnes redditus suos cum omnibus rebus et consuetudinibus et quietancias suas in teloneo et omnibus aliis libertatibus ita bene et in pace et libere sicut unquam melius tenuerunt et sicut per cartam meam confirmo Et si quis super hoc quicquam eis auferre uel detinere uoluerit uos eis plenum rectum et iusticiam facite Testibus Willelmo de Albinneio Britone et Willelmo Martel Apud Wintoniam