Charter Document - 03781812

Charter Document - 03781812


Charter Number: 03781812
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1100 - 1133
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum omnibus baronibus et hominibus qui terram tenent in viii hundredis et dimidio sancti Edmundi francis et anglis salutem Precipio uobis quod ueniatis ad placita de viii hundredis et dimidio per summonitionem abbatis sancti Edmundi et ministrorum eius ad faciendum iudicia et recta mea tenenda ita bene et plenarie sicut solebatis uenire tempore patris et fratris mei et meo postea Et nisi ita ueneritis ipse abbas et ministri eius iustificent uos per pecunias uestras donec ueniatis Teste episcopo Sar[esberiensi] Apud Odestoche Et non remaneant pro ullo breue quod habent ut non ueniant Eodem teste