Charter Document - 03781810
Charter Number: | 03781810 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1128 - 1133 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum et dux Normannorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis uicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis salutem Sciatis me concessisse et confirmasse in perpetuam elemosinam canonicis regularibus de Brumora locum ipsum in quo deo seruiunt et omnes possessiones suas tam ecclesiasticas quam mundanas quas iuste possident uel possessuri sunt futuris temporibus In primo scilicet omnes donationes quas Baldwinus de Riueris et Hugo auunculus eius in uilla de Brumora eis in elemosinam dederunt et scriptis suis confirmauerunt in ecclesiis in capellis in decimis in terris in hominibus in molendinis in piscariis et in omnibus liberis consuetudinibus suis sicut eis date sunt et concesse et terram de Stanpetta scilicet tres hidas quas Wicius falconarius predictis canonicis concedente Baldewino in perpetuam elemosinam dedit et ecclesiam de Sappeleia quam Oricus de Stantuna eis in elemosinam dedit concedente et confirmante episcopo Henrico Wyntoniensi et Baldewino de Riueris et unam uirgatam terre in eadem uilla cum sex acris prati et ecclesiam de Wiccheber cum decimis totius manerii prenominati et terra que adiacet quam Ingelramus apostolicus prescriptis canonicis me concedente ac confirmante perpetue in elemosinam dedit et terram que est in Brumora quam Willelmus de Hela concedente filio suo in elemosinam eis dedit Et precipio ministris meis de Noua Foresta quatinus centum animalia eorum sine herbagio et centum porci absque pasnagio in Noua Foresta eant Et de mortuo bosco habeant ad focum faciendum quantum eis necesse fuerit Et uolo et firmiter precipio quatinus ipsi canonici omnes res suas quas possident iuste in pace et libere et quiete et honorifice cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis habeant ita quod nullus eis inde forisfaciat Testibus Melone de Glowcestria constabulario Pagano filio Iohannis Ricardo Basset Willelmo de Pondelarche Apud Wyntoniam