Charter Document - 03781803
| Charter Number: | 03781803 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Precept |
| Date: | 1107 - 1133 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus dei gratia rex Anglie Willelmo uicecomiti de Kent et omnibus ministris suis salutem Precipio quod faciatis cito habere abbati et monachis de Bello linguam de crasso pisce et partem suam quam iuste debent habere de pisce qui applicuit in socha de Wy Et fac eis habere plenum rectum de omnibus illis hominibus qui quicquam inde de parte illorum ceperunt nisi per eos Et uidete ne super hoc amplius inde clamorem audiam super x libras foris facture quin abbas et monachi inde habeant quicquid iuste habere debuerint et quicquid ad socam suam inde iuste pertinet Volo enim et precipio quod sicut pater meus rex Willelmus ecclesie de Bello quam ex uoto construxit linguam crassi piscis et partem que sibi iure debebatur in socha de Wy eidem ecclesie et monachis dedit ita libere et quiete habeant nec quisquam eis inde molestus sit super foris facturam meam Teste Rogero episcopo Saresb Apud Westmonasterium
