Charter Document - 03781802

Charter Document - 03781802


Charter Number: 03781802
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1127 - 1133
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus dei gratia rex Anglorum omnibus uicecomitibus in quorum uicecomitatibus sanctus Martinus et monachi de Bello terras habent salutem Mando et precipio quatinus abbas et monachi de Bello ita bene et honorifice et quiete et in pace terras suas et omnia sua teneant scilicet Wy Alsist[on] Limenesfeld et Ho Brichtwoldint et Bromham Craumareis cum omnibus appendiciis suis et Apeldreham quod eis dedi in escambio pro Radinges cum saca et soca et thol et them et infangenetheof et omnibus placitis et querelis et hundr et sires et murdro et warpeni et omnibus aliis rebus et opere pontium et castellorum et parcorum et clausuris et denegeldis et geldis et scotis et omnibus aliis operibus et auxiliis sicut pater meus liberius et quietius dum rex erat tenuit Et prohibeo ne aliquis intromittat se de terris et possessionibus ecclesie sancti Martini de Bello nisi per abbatem et monachos illius loci et hoc super foris facturam meam prohibeo Testibus Rogero [episcopo] Sar et Ricardo Basset Apud Westmonasterium

Source (click image below to view full size)