Charter Document - 03781793
Charter Number: | 03781793 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1133 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum uicecomiti et baronibus Lond salutem Precipio quod prior et canonici sancte trinitatis Lond teneant homines suos et terram suam de anglica cnithtenegilda ita bene et in pace et iuste et quiete et honorifice sicut antecessores eorum umquam liberius tenuerunt tempore patris mei et fratris mei et meo et tempore Leostani et ipsi postea hucusque melius Et super hoc quieti sint de warda et forisfactura eius sicut mea propria elemosina quia inde iuste debent esse quieti et sicut tam ipsi quam antecessores eorum semper hucusque inde fuere quieti Teste R[oberto] de Ver Apud Westmonasterium