Charter Document - 03781768
Charter Number: | 03781768 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1133 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum H[enrico] episcopo Winton et uicecomiti Surr et omnibus baronibus et fidelibus suis francis et anglis de Surr salutem Sciatis quod concedo Willelmo abbati de Certes ut habeat feriam ad Certeseyam quoquo anno ad festum sancti Petri ad uincula per iii dies uidelicet in uigilia festi et in die festi et in die sequenti proxima post festum Quare uolo et firmiter precipio quod omnes quicunque uenerint ad feriam illam firmam pacem meam habeant in eundo et redeundo ne disturbentur neque eis ulla iniuria uel contumelia fiat super foris facturam meam Et precipio quod predictus abbas habeat omnes consuetudines et libertates suas sicut alii barones qui ferias habent habent in feriis suis Testibus Roberto Auenello et W[] Maltrauers Apud Ferham