Charter Document - 03781751
Charter Number: | 03781751 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1109 - 1132 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f38r) |
Charter:
Henricus rex Anglorum episcopo Elyensi et baronibus et iusticie et uicecomitibus et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Grantebrigeschyre salutem Sciatis quoniam Bernardus abbas de Ramesia dirationauit in curia sua apud Sanctum Iuonem coram iusticia mea quam illuc miseram terram de Stowe et Grettone uersus Paganum Peuerellum quam ipse Paganus clamabat tenere de ecclesia de Ramesia et recognitum ibi fuit quod nullum ius in terra illa reclamare poterat sed remansit terra illa ecclesie de Ramesia et abbati soluta et quieta de tota calumnia Pagani et successorum suorum Et hoc dirationamentum warantizo et per cartam meam confirmo Et ideo uolo et precipio quod ecclesia de Ramesia et abbas eam amodo in pace et quiete et libere teneant sicut dominium ecclesie eiusdem ita ne ulterius ei inde respondeat nec alicui de successoribus meis nec alteri qui per illum clamet Testibus R[ogero] episcopo de Sar[esberia] et Pagano filio Iohannis et W[illelmo] de Houctone Apud Westmonasterium