Charter Document - 03781749
Charter Number: | 03781749 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1132 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] rex Anglorum archiepiscopo Eboracensi et iusticiariis et baronibus [et] uicecomiti et omnibus ministris et fidelibus suis francis et anglis et Ebor[aciscira] salutem Sciatis me reddidisse et concessisse hereditarie Thome Malis Operibus ministerium quod fuit Willelmi patris sui de custodienda domo mea de Eboraco cum libertate illa quam pater suus inde habebat scilicet v d in die Quare uolo et precipio quod ipse ministerium illud habeat ita bene et plene et libere sicut idem pater suus umquam melius habuit cum libertate sua predicta et ad eosdem terminos quos uoluerit sicut pater suus ea habebat qucumque uicecomes uel prepositus sit ille scilicet et heredes sui sicut patri suo per cartam meam dedi et concessi Et precipio quod ipse Thomas et omnes res sue habeant meam firmam pacem sicut seruientis mei dominici ne super hoc ulla ei uel rebus suis iniuria uel contumelia fiat Testibus Ing[elrano] de Say et Willelmo Mart[el] et Rogero Trussebut Apud Sanctum Edwardum