Charter Document - 03781748
Charter Number: | 03781748 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1132 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] rex Angl[orum] et dux Normannorum omnibus archiepiscopis episcopis abbatibus et omnibus baronibus suis francis et anglis et omnibus sancte ecclesie filiis salutem Notum sit uobis omnibus me concessisse ecclesie sancti Iohannis Baptiste in Lanthoeni et fratribus ibi deo seruientibus pro mea salute et uxoris mee et pro animabus patris mei et matris mee et uxoris mee Matildis et filii mei Willelmi et antecessorum meorum quicquid Hugo de Laceio et Paganus filius Iohannis eidem predicte ecclesie in elemosinam dederunt scilicet Conuuon et Rethresanc et Rethwernan et Veterem uillam et Fromam minorem et dimidiam hidam apud Aclam et in Erchenefelde portiones quasdem terrarum et in Hamma unam piscariam cum iii acris terre et illud quod Ort et antecessores eius habuerunt de piscariis de Tudeham et gort de Hodenat et totam piscationem aque pertinentis ad illud et duas marcas argenti unoquoque anno quas predicto elemosine Paganus dono proprio accreuit Concedo quoque eidem ecclesie illud quod ei dedit Nigellus filius Herfasti in Henlawe de feodo Henrici de Albineio eiusdem Henrici concessu et precatu ut ego concederem scilicet iii hidas et quartam partem unius uirge Et hec uolo ut teneant et precipio ita bene et honorifice et quiete et libere in elemosina sicut Hugo de Laceio et Paganus filius Iohannis et Henricus de Albineio unquam melius et honorificentius et quietius et liberius tenuerunt quando ea in dominio suo tenuerunt Testibus Turstino archiepiscopo et Gaufrido cancellario et Adel Ego Henricus rex confirmo Ego Turstinus archiepiscopus testimonium perhibeo Ego Gaufridus cancellarius subscribo et alii