Charter Document - 03781744
Charter Number: | 03781744 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1132 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum episcopo Cestrie et N[icholao] de Staford et baronibus [et uicecomitibus] et ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Stafordsira salutem Sciatis me confirmasse et concessisse pacem et finalem concordiam que facta est inter priorem de Chiningworth et canonicos et inter Hugonem Vigilem meum de terris et rebus que fuerunt de hereditate uxoris ipsius Hugonis que erant in calumpnia inter eos scilicet quod prior et canonici sui habebunt in elemosinam et in pace tenebunt ecclesiam de Stanis cum omnibus pertinentiis suis et totam terram que fuit Brusardi in Stanis et medietatem totius nemoris et terram que fuit Alani generi Anisani in Waletone et Aldwinum cotarium quendam cum terra sua que fuit de tenura Ernaldi filii Anisani ita quod hec omnia tenebunt in capite de Gaufrido filio Gaufridi de Clintona de cuius feodo hoc est Et Hugo Vigil qui hec omnia eis quieta clamauit habebit et in pace tenebit omnes alias terras et alias res de eadem hereditate sicut carta mea testatur quam inde habet et sicut in ea diuisum est Et uolo et firmiter precipio quod prior et canonici teneant bene et honorifice et in pace et libere cum omnibus libertatibus et consuetudinibus et quietationibus terris et ecclesie pertinentibus sicut Nicholaus de Staford et Robertus filius eius concesserunt et per cartam suam confirmauerunt Testibus R[ogero] episcopo Cestrie et M[ilone] Gloec[estrie] et Pagano filio Iohannis et A[lberico] de Ver et W[illelmo] de Albini Brito et W[] de Clinton Apud Beccheham