Charter Document - 03781739
Charter Number: | 03781739 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1132 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiariis uicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis salutem Sciatis quod Walterus Mascherellus et Alexander filius eius petitione Edithe sororis sue necnon diuino ammoniti instinctu pro salute anime sue et remedio peccatorum suorum dederunt et concesserunt deo et sacris monialibus ecclesiam suam de sancta Maria de Wika ad instituendam et tenendam in ipsa ecclesia imperpetuum religionem sanctimonialium Preterea ipsi prefati Walterus et Alexander dederunt et concesserunt eis in elemosinam duas carucatas terre in dominico et vii uillanos in uilla de Wyke cum gardino suo et omni mansione sua que fuerunt patris sui circa ipsam ecclesiam et in uilla de Fratinges x solidatas terre quas Alwinus Werewardus et Godhugo tenent et insulam de Sirichisheie et decimam de Purleia Hanc autem donationem et terram quam Adam clericus meus tenuit in manerio meo de Hyntlesham cum omnibus pertinenciis suis scilicet in molendinis pasturis et pratis et omnibus aliis reddendo inde xvi solidos per annum pro omni seruicio seculari et terram que fuit Haldene tenendam de soca et de hundredo per duos solidos et quinque denarios et obolum reddendos per annum pro omni seruicio seculari concedo et confirmo et regia auctoritate in perpetuam elemosinam corroboro Suscipio eciam prefatam ecclesiam cum omnibus pertinenciis suis in manu mea et propria proteccione et tutela mea Quare uolo et precipio quod prefate moniales bene et in pace libere honorifice et quiete teneant cum soca et sacca et thol et tham et infangenethif Concedo et confirmo quicquid eis in elemosinam datum est uel in futuro dabitur in terris in uillis in ecclesiis in hominibus in reditibus in omnibus rebus in burgo et extra et omnia tenementa sua et homines sui quieti sint de omnibus querelis et placitis de sira de hundredo de danegeldo de blodwite de gaiwithe de teloneo de hidagio de pontagio et passagio de lastagio de stallagio de murdro et latrocinio et de omni alia consuetudine Et concedo quod omnes homines [habeant omnes] exitus qui ex predictis concessionibus peruenire possunt et de omnibus clamoribus quos nobis ostendent sine dilatione plenariam iusticiam eis faciatis Testibus B[ernardo] episcopo de Sancto Dauid et G[aufrido] cancellario et R[oberto] de Sigillo et Milone de Gloucestria et W Maltrauers Apud Westmonasterium