Charter Document - 03781735
Charter Number: | 03781735 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1132 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] rex Angl[orum] Rogero Costardo et Briunanno filio Waring et Edwardo salutem Precipio quod monachi de Norwico teneant bene et in pace et iuste et honorifice domos et totam terram suam de Fifbrig sicut umquam melius et liberius tenuerunt ne aliquis super hoc faciat eis inde iniuriam uel contumeliam Teste Iohanne mar[escallo] Apud Theotford