Charter Document - 03781734

Charter Document - 03781734


Charter Number: 03781734
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1132
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H[enricus] rex Anglorum Rualen uicecomiti et preposito Cantorbirie salutem Precipio quod canonici de sancto Iuliano et de sancto Botulpho de Colcestre habeant et teneant terram et domos de Cantorbiria quas Bristerd et uxor eius Lunna eis dederunt cum Edmundo filio suo quando fecerunt illum canonicum bene et in pace et honorifice et iuste sicut idem Bristerd et predicta uxor sua unquam melius tenuerunt et eisdem consuetudinibus Et si quicquam inde captum est uel uenditum preter consensum eorum postquam eis donata fuit reddatur eis iuste ita quod ne audiam inde clamorem Teste G[aufrido] cancellario Apud Colecestriam