Charter Document - 03781730

Charter Document - 03781730


Charter Number: 03781730
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1129 - 1131
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Ch. Yorks. 132b

Charter:

H[enricus] rex Angl[orum] archiepiscopo Eborac[ensi] iustic[iariis] baronibus et uicecomitibus et ministris suis et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Eboracscira salutem Sciatis me concessisse Eustachio filio Iohannis et heredibus suis post eum ut habeant in manerio suo de Brumptona quod tenet de feodo Rogeri de Moubray et Roberti de Insula et Rogeri de Clera et in omnibus terris que ad illud pertinent socham et sacham tholl et theam infangenethef et omnes alias libertates et consuetudines [et] quietaciones suas cum quibus melius et liberius tenet alias terras suas Testibus M[ilone] Gloec[estrie] et R[oberto] de Curci et Pagano filio Iohannis et W[illelmo] de Albin Brit[one] et W[illelmo] filio Iohannis Apud Wyntoniam